- FORUM Claudii alterum
- FORUM Claudii alterumPtol. Tarantaise teste Cenali, urbs Archiepiscopalis apud Alpes Graias, in finibus Allobroum, seu in Sabaudia. Aliis est Novalesa, opp. cum coenobio apud Alpes Cottias, a Segusio 4. mill. pasl. interius distans: quod magis probatur: hoc enim in Italia est, non in Gallia; et a Ptolemaeo in Italia describitur, Ferrar. Baudr. urbs fuit Centronum, in Galba Narbonensi, quae nunc Moutiers en Tarantaise, urbs Archiepiscopalis et Tarantasiae caput, in Ducatu Sabaudiae, ad Isaram fluv. 4. leucis distat a Fano S. Ioh. Maurianensis in Bor. et a Comberiaco in Ort. Sansone Brietio, et aliis testibus. Valesio, Centronum fuit caput, qui apud Claud. Ptol. in Graiis Alpibus inque Italia locantur. Nomen inde, quod ibi Claudiusregionis praefectus primus ius dixisset, et quod hic iuridicus conventus esset. Postea urbs incertum quam ob causam, dicta est, Darantasia, recentioribus Tar antasia quod nomen non urbi modo, sed etiam toti tractui Alpino Centronum est attributum. Quippe et urbs ipsa in quibusdam tabb. Tarantaise vocatur, et regio Centronum la Tar antaise. Eginhardo in Vita C. Mag. interMetropoliticas civitates Darantasia recensetur, quod sincerum et incorruptum eius nomen est. Sedes Metropolis haec sub se duas habet, Sedunensem et Augustanam, ac plerisque a veteri aliquo Monasterio Monasterium vocatur, sicut Mimigarnaforda, urbs Westfalorum, Episcopatus sedes. Vulgo Môtier incolis: quaedam tamen tabb. Monstier en Tar antaise; nonnullae Moustiers exhibent, tamquam non Monasterium, sed Monasteria, urbs appellanda sit. Si qua Moneto Sabaudo fides, Dar antasiam sive Monasterium hoc Isara dividit interfluitque. Antequam Metropolitae fuit sedes, Placidi Valentiniani Principatu, ut et postea regnante in Italia Theodorico Ostrogothorum Rege una fuit de civitatibus provinciae Viennensis, ac Viennae subiecta: In ea proin Alcimus Avitus Viennensium Archiep. Basilicam S. Petri condidisse, ibique contionem adpopulum habuisse legitur. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Centrones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.